convocavit igitur David omnes principes Israhel duces
tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos
quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et
possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et
robustissimos quosque in exercitu Hierusalem
cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres
mei et populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua
requiesceret arca foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri
et ad aedificandum omnia praeparavi
Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo
quod sis vir bellator et sanguinem fuderis
sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris
mei ut essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim
elegit principes porro de domo Iuda domum patris mei et de
filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum
Israhel
sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus
elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini
super Israhel
dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et
atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in
patrem
et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit
facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie
nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo
nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri
ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris
post vos usque in sempiternum
tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei
corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur
Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si
quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te
in aeternum
nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum
sanctuarii confortare et perfice
dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem
porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in
adytis et domus propitiationis
necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum
per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros
sanctorum
divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera
domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini
aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti
quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate
sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro
mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in
candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate
mensurae pondus argenti tradidit
aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate
mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas
ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro
purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus
distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones
argenteos diversum argenti pondus separavit
altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum
dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin
extendentium alas et velantium arcam foederis Domini
omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut
intellegerem universa opera exemplaris
dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et
confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus
tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias
omne opus ministerii domus Domini
ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne
ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et
noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua